: Passio sancti Leopardi (BHL 4888)

Pag 110


si deus esset. Mos quippe suus talis erat, ut thuribulum co-
tidie aureum coram se staret, atque omnes, qui ad eum salu-
tando peruenissent, quique per ordinem thimiamata ad lau-
dem misissent. Tunc contigit quadam die, quod iuuenis ip-
se Leopardus ante eum ueniens, thimiamatis confectionem
mittere noluisset. Cesar uero ei signum faciens, ut ad se ue-
niret, susurransque ei in auriculam dicit: «Obliuioni morem
tuum tradidisti, mihi thimiamatis odorem non offerens».
Ipse confortatus Spiritu Sancto, aperta confessione retulit:
«Christianus sum, et Christum confiteor, et hunc solum ado-
ro. Reddere igitur uolo Deo, quæ Dei sunt, tibi autem ce-
sari, quæ sunt tua». Inclinabat itaque se in manum cesar,
et ingemuit ualde, dicens Leopardo: «O quomodo carere de-
bes nostra familiaritate, ego autem tuæ decore formositatis!
At si non citius a te mihi sacrificium offertur, mors tibi
procul dubio apparatur!». Ipse uero econtra audacter locu-
tus, talem sermonem protulit: «Dominus in Euangelio dicit:
Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam non possunt
occidere. Nec, cesar, tuas minas timeo, nec pro te Deum
derelinquo!».

Torna all'inizio