applicans, filium et quos cum ipsos apud extremas partes dimiserat, de reditu suo sollicitando
anhelos, plurimum laetitiae seipsum repraesentando reddidit. Sicque ad quod venerat
exequens, omnem patriam suo reditu turbabat, urbibus infestus, obsessionibus assiduus, persistendo
indefessus, congressibus prior, excubiis numquam absens, nunc minis terrendo, nunc
blandimentis mulcendo, imperium, sollicitum reddens, ante se tremere faciebat.
XLI. - Mirabile quoddam praesagium, quod per totam Apuliam, Calabriam sive Siciliam
visum est, huic operi inserere dignum nobis visum est, maxime quod ea, quae tale
signum portendebat, nos ex parte non ignorare putamus.
Anno denique incarnati Verbi MLXXXIV, sexto die mensis februarii, inter sextam et
nonam, sol obscuratus est per spatium trium horarum, in tantum, ut qui infra domos alicui
operi insudabant, non nisi luminibus accensis interim quae coeperant, exequi possent; qui vero
de domo ad domum transmigrare volebant, lanternis vel facibus uterentur. Quae res multos
perterruit.
Sed, antequam annus pertransisset, significatio talis eclypsis, in quantum nos putamus,
pluribus cum maximo damno praeclaruit. Nam eodem anno venerabilis papa Gregorius,
- cuius superius mentio facta est - infirmitatis suae a medicis medicamentum expetens,
frustratis medicaminibus, obiit. Dux, julio mense, et famosissimus rex Anglorum et Normannorum,
dux Guillelmus, nono die septembris, moriuntur.
Ducis vero exequias uxor Sichelgayta cum filio Rogerio, qui tunc cum ipso apud Bulgaros
morabatur, et caeteri barones eius debito honore, non tamen sine justitia exequentes,
funus transmeatum Venusium humatum perferunt.
Graecia, hostibus recedentibus, libera, laeta quievit. Apulia tota, sive Calabria, turbatur.
XLII. - Nam, fratribus Rogerio et Boamundo, utroque ducatum appetente, inter se
dissidentibus, et pluribus - nunc ab isto, nunc ab illo incrementa expetendo - lucrum suum
quaerentibus, multorum Apulorum fides, quanta fuerit, experimento claruit.
Rogerius tandem adjutorio avunculi sui, Siculorum comitis, Rogerii, qui, vivente fratre,
idem sibi promiserat, dux efficitur. Omnia castella Calabriae, quorum necdum nisi medietatem
cuiusquam comes Rogerius habebat, a nepote ad plenum sibi concessa, consignantur.
Nunc itaque, quia suprema dies tanti principis loquendi de ipso, quantum ad librum,
finem facit, finis quoque - ut mihi videtur - huius libri hic ponendum est, ut, de novo
duce mixtim cum comite loquens, novus liber subsequatur.
TERTII LIBRI FINIS.
|
1
5
10
15
20
25
30
|