Christi miracula, ut tam modicum panis quinquaginta reciperet sectiones,
respondit mater et dixit: Fac, filia, secura quae dico. Properat
filia matris implere mandata: properat mater ad Christum
suum pia pro filialibus destinare suspiria. Crescit divino munere inter
frangentis manus parva illa materia et cuilibet de conventu suo
extitit portio copiosa.
Aliud miraculum de oleo divinitus dato.
16 Die quodam Christi ancillis sic ex toto defecerat oleum, ut
nullum adesset saltem pro debilibus condimentum. Accipit domina
Clara vasculum unum et humilitatis magistra suis manibus lavat; ponit
vas vacuum seorsum ut frater eleemosynarius illud accipiat, et
vocatur ipse frater ut pro acquirendo oleo vadat. Accelerat devotus
frater ut succurrat inopiae tantae et ad sumendum vasculum currit.
Non autem volentis est neque currentis, sed miserentis est
Dei. Etenim solo influente Deo, vas illud plenum oleo reperitur,
praeveniente sanctae Clarae oratione fratris obsequium in solamen
pauperum filiarum. At vero frater praedictus, quasi frustra vocatus
fuisset, submurmurans dixit: Derisorie me istae feminae vocaverunt,
cum ecce vas plenum existat.
De mortificatione carnis.
17 De miranda carnis mortificatione silere magis quam loqui
forsitan expediret, cum talia fecerit in quibus audientium stupor cum
rerum veritate contendit. Non illud magnum quod simpla tunicula
et vili mantello de rudi panno tegebat potius quam fovebat corpusculum.
Nec illud mirandum quod calceamentorum penitus ignorabat
usum. Non magnum erat omni tempore continuare jejunia, nec
uti lectulo sine pluma. In his enim dum reliquas in suo claustro habuit
|
1
5
10
15
20
25
|