Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 126


vel benedictae vel blancae veteris et laxativae drachmas sex et resolve cum aqua decoctionis anisi vel feniculi vel alicuius extenuantis ventositatem, agarici, polypodii ana unciam semis, et pone super ignem lentum cum uncia una vel semis zuccarae vel pauco melle, si aliud non habueris, et cum bullire ceperit, cola et colaturam sero patienti propina
observans quae supra diximus et dicemus. Forti autem ut rustico posses non colatum offerre sine laesione. Da curam in istis. Haeo omnia electuaria purgant de naturali sua receptione flegma calefaciendo; anisum et similia extenuant ventositatem solutivi. Et regula est, quod cum omni solutivo praeterquam in causis calidis apponendum <est> aliquid, quod consumat ventositatem, ne sequatur dolor ventris et tortio propter resolutionem humorum fac[104vb]tam infirmum a solutivo. Item alia regula: quaecumque medicina offertur, debet exhiberi cum aliquo augente virtutem eius, et ideo addimus agaricum et polypodium. Item regula est, quod omnis medicina cocta perdit malitiam et lenius solvit, et falsum est, quod reubarbarum et mirobolani cocti, ut solet dici, perdunt virtutem laxandi. Arabes enim coquunt eos et ego, sed parum. Item alia regula, quod plus est offerendum, quando coquitur medicina quam si cruda offeratur, et lenius purgat colata quam non colata. Vel purga cum eisdem oblatis sero more electuarii, ita, quod de uno vel de omnibus quaelibet misceris. Ibi non excedat dosis <dosim> unciae semis, nisi in forti, et blanca parum debet acui, quia laxativum est multum de receptione sua. Et regula est, quod multum laxativa de receptione sua parum debent acui, ut hiera Rufini, hiera fortissima Galieni et similia. Item regula, quod licet solutivis, ut melius sumantur, admisceri dulcia vel acetosa vel res alterius saporis, nisi sint aliqua contra naturam solutivi. Vel da septendecim pillulas de paulino sine opio (parum enim constat et mirabiliter immutat et solvit suaviter constipationem ventris).Vel lava aloes citrinum, hoc modo tere et superinfunde aquam decoctionis anisi, cinnamomi et similium aromatum; move cum baculo diu et permitte residere et hoc ter vel quater, reliquum vero serva et da, cum opus fuerit, involutum nebula vel cum ovo sorbili drachmas tres, et est medicina, qua utuntur Ebraei sae pissime, quam acceperunt a Gamaliele, medico famoso eorum, laudata multum. Suaviter purgat flegma confortando, cum omnia alia solutiva purgent debilitando

Torna all'inizio