et ystrionibus consolatio. Nam et pater tuus dolore consumitur,
et mater tua amore tui, quem videre non potest, quasi de
Deo desperat». Cui respondi: «Vade tu, miser, vade! Non enim
sapis que Dei sunt, sed que carnalium hominum. Nam ista que dicis
caro et sanguis revelavit tibi, non pater celestis. Revera, ex eo
quod talia persuades, credis te bene dicere et nescis quia tu es miser
et miserabilis et pauper et cecus et nudus. Nam de peccatoribus
huius mundi dicit divina Scriptura quod ambulaverunt post vanitatem
et vani facti sunt. Vanitas vanitatum, dicit Sapiens, et omnia
vanitas. Et iterum: Defecerunt in vanitate dies eorum et anni
eorum cum festinatione. Et iterum: Subito defecerunt, perierunt
propter iniquitatem suam. Et iterum alia Scriptura dicit, Iob XXI:
Tenent tinpanum et cytharam et gaudent ad sonitum organi. Ducunt
in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Sed quia
animalis homo non percipit ea que sunt spiritus Dei: stultitia est
enim illi, et non potest intelligere». His auditis que a me dicebantur,
recessit confusus, ignorans quid respondere posses.
Completa itaque circa nostra, cepi ego illo sero omnia que
videram et audieram in mente mea revolvere, et cogitare quia,
si vixero quinquaginta annis in Ordine taliter mendicando, non
solum grandis erit michi via, verum etiam labor erubescibilis et
intolerabilis ultra vires. Cumque talibus cogitationibus quasi
totam noctem duxissem insomnem, sicut Deo placuit, accidit
michi modicus somnus, in quo visionem michi Deus ostendit
pulcherrimam, que consolationem contulit anime mee et iocunditatem
atque dulcedinem inauditam. Et tunc cognovi quod «necesse
est divinum adesse auxilium, ubi cessat humanum». Videbatur
siquidem michi quod irem panem hostiatim mendicando,
sicut soliti sunt facere fratres, et ibam per contratam Sancti
Michaelis de Pisis ex parte Vicecomitum, quia ex alia mercatores
Parmenses domum habebant ad hospitandum quam Pisani fundicum
appellant, et illam partem vitabam, et propter erubescentiam,
quia necdum eram bene fortificatus in Christo (quia qui
Deum timet, nichil negligit), et quia timebam ne forte audirem ab
eis verba, ex parte patris mei, que cor meum concutere possent
(semper enim persecutus fuit me pater meus et semper insidiatus
|
|