: Formularium florentinum artis notariae

46


Vel: ut det sibi tot denarios, atque solvat ex laudo
facto per talem, et observet sibi pactum et con(venientiam)
et prom(issionem) et scripturam publicam factam
per talem iudicem et notarium; et nota quod debet
scribi quod fuerit responsum, et de responsione facere
publicum instrumentum, et dare sibi, si tunc fuerit inde
rogatus ab inquisito.
DE OBLATIONE ET PRESENTATIONE PECUNIE ALICUI
DEBITE.
Cum Iohannes deberet M. libras tot, ex tali causa
vel facto, unde erat scriptura facta manu talis iudicis
et notarii, ut adserebat idem I., numeravit et numerari
fecit ipsos denarios, et in quodam tascocialo sigillari
cum tali sigillo, coram me notario et testibus infrascriptis;
et predictos denarios eidem M. obtulit et presentavit
in requirendo eum, et denumtiando eidem ut
eos reciperet, quia paratus erat solvere ut debebat.
Qui M., cum ipsos denarios recipere penitus recusaret,
predictus I. eosdem denarios aput talem ecclesiam, et
super altari sancti I., deposuit et consignavit atque reliquid.
/*
DE ELECTIONIBUS PRELATI.
Vel ita: vacante tali ecclesia vel prebenda, vel tali
rectore vel pastore talis ecclesie defunto et eo sepulto,
si notarius presens fuerit et ipsum viderit talem sic
elegere et cetera ut supra.
DE DOTRINA HUIUS ARTIS ET OFFITII.
Sciendum est tamen quod eligendi forme presertim
sunt due. Una est per conpromissum, si quando a toto
cappitullo datur alicui vel aliquibus libera potestas eligendi
aliquem in prelatum vel subditum, hoc modo:
capitulum talis ecclesie, scilicet tales et tales, comuni
concordia et voluntate, dederunt tali vel talibus liberam
potestatem atque licentiam et mandatum eligendi, videlicet

Torna all'inizio