Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 13


De his ergo per ordinem videamus.
X.
DE ELEGANTIA
Elegantia est que reddit orationem latinitate
puram et explanatione perspicuam.
Latinitas orationem servat ab omni vitio gramatice
artis puram. Vitia contraria latinitati sunt
barbarismus et soloecismus et decem vitia his annexa,
velut determinatur in Mirra.
Explanatio est que usitatis verbis et propriis, -
seu competenter aliunde translatis, orationem
reddit dilucidam et apertam. Usitata verba
sunt, que in cotidiano sermone vertuntur. Propria ,
que ipsi rei, de qua loquimur, conveniunt per
naturam. Traslata vero sunt que de una significatione
ad consimilem non invite trahuntur, ut:
Pratum ridet .
XI.
DE COMPOSITIONE
Compositio est lepida distinctionum complexio
per « cola », « comata », « periodosque » distincta.

Torna all'inizio