Papias: Ars Grammatica

Pag 188


situm", "seui, satum", que corripiunt penultimam. 10 Et preterea
excipiuntur "agnitum", "cognitum" et "uolutum", "solutum"
"pastum", "adultum", "saltum". 11 In deo desinentia, uocali naturaliter
longa antecedente uel ar , deo in si conuertunt, ur "rideo, risi",
"ardeo, arsi"; excipitur "strideo" (uel "strido"), "stridi". 12 E uero
uel i breuibus antecedentibus, eo in i mutant, ut "sedeo, sedi",
"insideo, insedi"; composita enim a "sedeo", quamuis in presenti e
in i mutent, in preterito tamen seruant, ut "possideo, possedi". 13
Sin autem prima sillaba post mutam aliquam uel e uel o correptas
habueri[n]t in liquidam aliquam desinentes, duplicatur, extrema
consonante subtracta de priori geminata, et tunc eo in i
conuertitur, ut "pendeo, pependi", "mordeo, momordi", "spondeo,
spopondi", subtracta etiam s ; hec tamen, composita, non geminantur.
14 Au uero ante deo habentia per participium declinantur
in preterito, ut "audeo, ausus sum", "gaudeo, gauisus sum";
antiqui tamen "ausi" et "gauisi" dixerunt ("audeo" etiam "ausim,
ausis, ausit" pro subiunctiuo "audeam, audeas, audeat"). 15 Supina
supradictorum fiunt deo in sum conuersa, ut "rideo, risum",
"mordeo, morsum", "audeo, ausum"; excipiuntur "gaudeo, gauisum",
"sedeo, sessum" et ab eo composita ("obsessum"); "strideo"
uero supinum non habet. 16 Alia uero omnia in deo per u-i diuisas

Torna all'inizio