Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 13


igneam, que caput gestantium ureret. Hic aperte professus
est qualem felicitatem pontifices assequantur,
eos dico qui munus pontificium amplecti volunt».
25 Tum ego «Missos» inquam «pontifices faciamus,
in quis plures quam in reliquis imperiis et felices 5
et Deo accepti reperti sunt, sermonemque nostrum
convertamus ad reliquos, de quibus honestius liberiusque
inquiri potest. Verum me, qui in maximi omnium
principis obsequio versor, equius est hac de re silere
quam loqui. Hic noster Nicolaus, in libera civitate liberior l0
ceteris, nullius obnoxius cupiditati, qui unus semper
pre se tulit summam dicendi licentiam neque veretur
quo animo sua dicta accipiantur, dummodo quod
sentit proferat, audacius uberiusque suum iudicium
explicabit». 15
26 «Michi quidem» Nicolaus inquit «cum his vestris
rerum dominis nulla umquam privata consuetudo
fuit, neque enim magna ex parte ii sunt de quibus equa
mente possim audire. Quamvis enim raro hanc urbem
exierim, tamen et omnium qui ubique sunt principum 20
mores et vita mihi inotescunt, et eorum qui hactenus
fuerunt gesta perlegi. Itaque tum vita eorum, tum ratio
et veritas mihi persuadent, ut credam nihil dici posse
miserius principantium vita, quam recte ac penitus intuenti
licet inspicere ambitiosam, anxiam, turbulentam, 25
maximis cruciatibus calamitatibusque ac malis facinoribus
plenam. Carolus bonos posse esse principes et
nonnullos habitos dicit, ego non qui esse possunt, sed
qui fuerint perquiro, quos nondum ulla etas sortita est.
27 Nam veteri Hesiodi sententia difficile est bonum 30
esse: id multo in regibus et imperio difficilius fiet,

Torna all'inizio