Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 30


nobilissimos quoque obsides, quos ab Hispanis acceperant. Magonem
etiam fratrem Hannibalis ibidem capit, quem Romam
cum aliis mittit. Romae ingens laetitia post hunc nuntium
fuit. Scipio Hispanorum obsides parentibus reddidit. ||
denique
dum quaedam adulto flore virgo pulcherrima ab eo comprehensa
fuisset, eam paterna pietate servavit concedens parentibus,
ut eam redimerent; ad se etiam puellae sponsum nobilissimi
generis virum venire persuadens ei ipsam quasi pius
in matrimonium genitor tradidit dotisque nomine puellae
pretium, quod a parentibus eius acceperat, condonavit; pro
quibus factis maxime adnitente puellae sponso eiusque parentibus ||
omnes fere Hispaniae ad eum transierunt. post quae
Hasdrubalem Hannibalis fratrem victum fugat et praedam maximam
capit.
Interea in Italia consul P. Fabius Maximus Tarentum
recepit, in qua ingentes copiae Hannibalis erant. et ibi etiam
ducem Hannibalis Carthalonem occidit, xxv milia hominum captivorum
vendidit, praedam militibus dispertivit, pecuniam hominum
venditorum ad fiscum retulit. tum multae civitates Romanorum,
quae ad Hannibalem transierant, rursus se Fabio Maximo
dediderunt. insequenti anno Scipio in Hispania egregias res
egit et per se et per fratrem suum L. Scipionem; septuaginta
civitates receperunt. in Italia tamen male
pugnarunt. nam
Claudius Marcus consul ab Hannibale occisus est.
Tertio anno postquam Scipio ad Hispaniam profectus fuerat,
rursus res inclitas gerit. regem Hispaniarum magno proelio
victum in amicitiam accepit et primus omnium a victo obsides
non poposcit.
Desperans Hannibal Hispanias contra Scipionem diutius
posse retineri fratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum omnibus
copiis evocavit. is veniens a consulibus Ap. Claudio Nerone
et M. Livio Salinatore apud
|| Metaurum fluvium || in insidias
conpositas incidit. strenue tamen pugnans occisus est,
|| LVIII
milia de eius exercitu perempta, V milia capta sunt. CCCCIIII

Torna all'inizio