Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 339


Retractare est rursus tractare.
Rabidus a rabie, qui morbus caninus est.
Ravi coloris appellantur, qui sunt inter flavos et caesios,
quos Plautus (Epid. 620) appellat ravistellos. “Quis,” inquit,
“haec est mulier et ille ravistellus qui venit?”
Rates vocantur tigna conligata, quae per aquam aguntur;
quo vocabulo interdum etiam naves significantur.
Rabula dicitur in multis intentus negotiis paratusque ad
radendum quid auferendumque, vel quia est in negotiis
agendis acrior, quasi rabiosus.
Rodusculana porta appellata, quod rudis et inpolita sit
relicta, vel quia raudo, id est aere, fuerit vincta.

Torna all'inizio