Salimbene de Adam: Cronica

Pag 454


eos, et quia cognoscit eos bonos, ideo mittit eos ad studium
Tolosanum, ut postea Parisius vadant. Sed plus gaudebant
fratres isti habere predicationis offitium a fratre Iohanne
propter suam sanctitatem et dignitatem, quam a fratre Petro
de Cora, ministro suo.
Quod Pisani steterunt excommunicati XXX annis pro triplici culpa sua.
De Garfaiana parva provincia.
De promotione vero ad sacerdocium ideo volebant habere
licentiam, quia Pisana civitas, ubi habitaverunt, sicut scitis,
XXX annis sine ecclesiastico offitio fuit, pro eo quod Pisani ceperunt
cardinales et alios prelatos in mari, pro eo etiam quod violenter
tenent in montibus decem castra Lucensis episcopi, et tertio
pro eo quod contra voluntatem Ecclesie Garfajane provintiam
invaserunt» (est autem Garfajana quedam contrata inter Lucam
et Lombardiam inter montes inclusa). «Quocirca, cum isti essent
Pisis, de promotione sacerdotii non curabant; modo libenter vellent
fieri sacerdotes, quod nullum peccatum reputo, quia possent
pro vivis et mortuis celebrare et fratribus ad quos vadunt utiliores
existere; et toto tempore vite sue isti iuvenes habuissent pro
bono et modo cognovissent gratiam sibi factam. Et novit Deus
quia ego erubesco redire ad eos sine effectu precum mearum».
Cui breviter respondi et dixi: «Placent michi verba vestra plus
quam responsio generalis ministri, sed patientia opus perfectum
habet».
Quod frater Iohannes de Parma, quando erat generalis minister, voluit Hyspaniam
visitare.
Tunc illo sero generalis fecit me vocari et socium meum et
dixit nobis: «Filioli, spero cito a vobis recedere, quia in Hyspaniam
ire volo, et ideo eligite vobis unum locum, quemcumque
vultis in toto Ordine, et ad illum mittam vos, excepto conventu

Torna all'inizio