possessorem. Sed prudentiae vestrae intentio in hac parte irreprehensibilis esse cognoscitur,
quod per huius os monachi beatum Petrum apostolum loqui putastis. At vero,
ut huius rei veritatem comprehendere possitis, intelligentiam vestram aequo animo pro
communi omnium vestrum utilitate oro adesse. Notum quippe omnibus vobis esse non
dubitatur, quod I[ldebrandus] monachus summa procacitate ad suum iuditium saepius
H[enricum] regem vocavit; sed incognitum aequanimitati vestrae penitus aestimatur,
quod calliditate iniqua et dolosa, unde eum accusare potuisset, vestigando argumenta
quaesivit; quod quia nullus usque in hunc diem episcopus in sua ecclesia fecisse
cognoscitur, noveritis procul dubio I[ldebrandum] monachum huiusce novae etiam depravationis
contra divinae disciplinae dogmata auctorem extitisse. Audite ergo beatum
Augustinum in libro de verbis Domini vehementer talia prohibentem: Ammonet , inquit,
nos dominus Iesus Christus non negligere invicem peccata nostra, non quaerendo, quid
reprehendas, sed videndo, quid corrigas . Monuit itaque beatus Augustinus I[ldebrandum]
monachum in propria cognoscere vita, quod reprehendat in aliena. Sed quis
ferat pastorem investigantem, qua occasione ovibus Christi, quibus in omnibus prodesse
debet, perverso modo nocere valeat. Demum H[enricus] rex ad hunc in mira et inaudita
humilitate spiritualem aestimans patrem venit. Ibi, ut fama est, coram cunctis
qui aderant I[ldebrandus] monachus de animae regis salute, clam et in occulto de subreptione
regni morteque sua ac filiorum eius in summo dolo et fraude perditissima
tractavit. Ad hoc pro fide, quam Deo et beato Petro iuste et religiose servare videmini,
attendite, quantum istius monachi facta beati Petri doctrinae aestimentur contraria.
Nam in prima epistola sua inter caetera apostolus sic ait: Non configurati prioribus
ignorantiae vestrae desideriis, sed secundum eum, qui vos sanctos vocavit, sicut
scriptum est: Sancti estote, quomodo ego sanctus sum. Deponentes igitur omnem malitiam
et omnem dolum et simatationem et invidias et omnes detractiones .
7. Quid ergo? Nonne simulatio, quam I[ldebrandus] monachus in causa regis habuit,
in verbis clarius luce patet omnibus? Estne aliquis, qui tam flebilem perturbationem
regni dolo I[ldebrandi] monachi factam esse negare possit, adversus quem secundum Iob
terra clamat, et cum ipsa sulci eius deflent? Gregorius: Terra etenim contra possessorem
suum clamat, quando contra pastorem suum iuste ecclesia murmurat. Cuius etiam
sulci deflent, si corda audientium, quae praecedentium sunt patrum praedicationis voce
et vigore invectionis exarata, vident aliquid, quod lugeant, de vita pastoris . At vero
de huius pastoris vita, qui tot lugentes, tot plangentes, tot fecit dolentes, quis non
lugeat? quis non plangat? quis non doleat? Qui vestrae etiam, praesules piissimi,
religiosae visitationi, quam beatus Iacobus commendat apostolus, plures pupillos et
viduas fecit, ubi quaeratur, iudices, nisi apud vestrae mansuetudinis audientiam? Quid?
I[ldebrandus] monachus, ordinato prius duce, acieque in dolo, quem beatus interdicit
Petrus, ad invasionem regni instructa, Romam rediit, concilium collegit, regem, quem
iam hostis pertinatia eius impugnabat, iterum ad iuditium vocavit. Audiatur igitur in
vestrae districtionis iuditio, iudices, ipsius monachi iuditium. Audiantur tandem et
H[enrici] regis advocati, quos ipse monachus in suo contempsit audire iuditio. Felix
apostolicus, vir magnae sanctitatis: Nullum , inquit, iuditium non ordinabiliter habitum
teneatur . Postuletne igitur synodalis ordo, iudices, H[enricum] regem ad eius
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|