Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 10


excessu. Ponatur quod velit scribere Massamuto vel filio Saladini,
non salutat eos sed credo quod ita posset scribere illis:
" C(elestinus) episcopus sicut supra et apostolicam benedictionem ",
quondam Saladini filiis sarracenorum inclitis regibus
salutationis vobis alloquium non impendimus. Nota quod
salutem et salutationem vobis cordis affectionibus non optemus
sed quia Christum filium Virginis qui pro humani generis
salute formam servi suscepit et christiani nominis imitatores
iugiter blasfemare ac multis iniuriis fatigare non formidatis.
Et nota quod papa semper premittit nomen suum cuicumque
scribat et quicumque sibi scribunt semper nomen pape premittunt
licet Gregorius et quidam alii olim aliter fecerant.
Reperitur enim in decretis quod quidam summi pontifices
premiserunt nomina imperatorum in salutatione. Est preterea
notandum quod numquam aliquis debet in salutationibus ponere
nisi nomen mittentis et recipientis cum paucissimis adiectivis
ad laudem recipientis spectantibus quia vitiosum est
facere verborum prolixitatem in salutationibus cum in narratione
plene possit dictator suam exprimere voluntatem et
affectum. Nam salutatio secundum grecorum tradictionem
non est nisi quidam titulus qui ob hoc in principio epistule
ponitur ut nomen mittentis et recipientis specificetur. Ego autem
istud approbo et insuper dico quod est quedam benevolentie
captatio que verborum paucitate debet concludi.
Multam enim captamus benevolentiam quando aliquem bene
salutamus et si hoc fuerit, fiat in via vel in aliqua

Torna all'inizio