Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 954


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 42
DIVISIO PRIMAE PARTIS TEXTUS
Postquam determinavit de peccato in generali, hic determinat de peccato in
comparatione ad partes eius, et dividitur in partes duas: in prima determinat
diversas peccatorum partes et modos; in secunda specialiter determinat de
quodam peccato quod omnia alia transcendit, 43 dist.: «Est praeterea quoddam
genus peccati ceteris gravius».
Prima in duas: in prima inquirit ea quae possunt ad constitutionem unius peccati
convenire, quasi integrantia peccatum et constituentia; in secunda prosequitur
diversas peccatorum divisiones, ibi: «Modi autem peccatorum varias in
Scriptura habent distinctiones». Prima dividitur in duas: in prima inquirit, an
actio exterior et voluntas conveniant ad constitutionem unius peccati; in secunda
inquirit, utrum adhuc sit aliquid aliud in peccato praeter actum interiorem
et exteriorem, ibi: «Praeterea solet quaeri, cum ab aliquo perpetrato voluntate
peccato voluntas id agendi et actio transierit... utrum illud peccatum, usquequo
poeniteat, sit in eo». Circa primum duo facit: primo movet quaestionem; secundo
determinat eam, secundum diversorum opiniones, ibi: «Quidam dicunt unum
esse peccatum». Et haec dividitur in tres, secundum tres obiectiones, quibus
una opinio contra aliam invehitur: secunda incipit, ibi: «Sed adhuc eisdem
obiicitur»; tertia, ibi: «Item adhuc quaestioni instant».
«Praeterea, solet quaeri, cum ab aliquo perpetrato voluntate peccato voluntas id
agendi et actio transierit... utrum illud peccatum usquequo poeniteat, sit in eo».
Hic inquirit utrum praeter actum interiorem et exteriorem, sit aliquid aliud in
peccato quod remaneat, actu transeunte; et circa hoc tria facit: primo ostendit
quod transeunte actu interiori et exteriori, remaneat reatus; secundo ostendit
quot modis reatus dicitur, ibi: «Reatus in Scriptura multipliciter accipitur»: tertio
secundum reatus diversitatem assignat diversa genera peccatorum, ibi:
«Duo enim sunt peccatorum genera».

Torna all'inizio