Clara Assisiensis: Epistola ad sanctam Agnetem de Praga [IV]

Pag 2284


quam ad te habeo, nullatenus posset exprimere plenius lingua carnis,
hoc inquit quae semiplene scripsi. Oro benigne ac devote suscipias
attendens in eis saltem affectum maternum, quo circa te ac
filias tuas caritatis ardore afficior omni die, quibus me ac filias meas
in Christo plurimum recommenda. Ipsae vero filiae meae, sed
praecipue virgo prudentissima Agnes, soror nostra, se tibi et filiabus
tuis, quantum possunt, in Domino recommendant.
Vale, carissima filia, cum filiabus tuis usque ad thronum gloriae
magni Dei
et optate pro nobis.
Latores praesentium carissimos nostros fratrem Amatum, dilectum
Deo et hominibus
, et fratrem Bonaguram caritati tuae,
quantum possum, praesentibus recommendo. Amen.

Torna all'inizio