Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 196


Hec domus inmunda sacra benedicitur unda,
Demonis existens fit sancta Maria Rotunda,
Primaque demonii nunc manet aula Dei.
Papa Deusdedit cum Foca cesare sedit,
Cui ternis annis populus Romanus hobedit,
Vigintique dies plus sibi vita dedit.
Iste fuit Focas cum seditione levatus,
Milite fautore regnat, nolente senatu,
Tunc pars nobilium perdidit ense caput.
Nunc gens Persarum, Romanis subdita pridem,
Iam transgressa fidem, populus non permanet idem,
Prelia permiscet; Roma caduca silet.
Cum fuerit domina, perdit gens Romula Persas.
Sic et Ebreorum sunt prelia prisca reversa,
Romanus populus perdit utrumque solum.
28. De Eraclio imperatore Grecorum.
Anno ab incarnatione Domini 612. Eraclius, occiso Foca, a Sergio patriarcha coronatus, 56. ab Augusto, sortitur
imperium, regnante in Francia Glothario, filio Hilperici. Iste anno imperii sui secundo genuit filium Eraclium Constantinum
ex Eudoxia. Mortua vero Eudoxia, filiam sororis sue Martinam incestuose sibi copulavit, et ex ea filiam
Eraclonam suscepit. Hucusque Ysidorus episcopus istoriam suam perduxit. Anno imperii sui 8. dum Eraclius a rege
Persarum Cosdroe pacem peteret nec impetraret, ipse quarto postea anno, qui erat imperii sui 12., exercitum movet in
Persidem. Eundo autem in ponte Danubii cum filio Cosdroe habuit singulare conflictum. Quo ibidem occiso
et parte exercitus ipsius tunc ad christianitatem conversa, processit atque omnem Persidem devastavit.
Cosdroem in celo aureo tunc una cum cruce Domini sedentem occidit, et lignum sanctum inde accepit. Inde reversus
Constantinopolim cum triumfo, postea crucem Ierosolimam reportavit. Ubi in introitu ipsius porte miraculum
magnum apparuit; quod miraculum ego versifice in fine capituli huius annotavi. Ab illo tempore exaltatio
sancte crucis cepit ab ecclesia celebrari. His diebus Anastasius quidam in Perside, magus prius, postea christianus
et monachus, cum aliis septuaginta martirium sub iudice Marzabona pro fide Christi suscepit a Persis. Cuius tunica postea
quidam demoniacus indutus, curatus est. Huius corpus Eraclius de Perside absportavit. Eo tempore Machomet, quem Sarraceni
hodie colunt, natus de stirpe Ismahelis, patre gentilis, matre Iudeus, legem suam predicabat. Eisdem diebus,
mortuo Glothario rege Francorum, Dagubertus, filius eius, satis puer erat; quem Arnolfus maior domus, qui tunc
maior domus erat, educavit. Idem Arnolfus postea Metensis episcopus fuit. Iste Dagubertus in Francia solus
regnabat. Set fratri suo Heriberto circa Ligerim fluvium paucas urbes et pagos dimiserat. A Glodoveo enim usque
ad istum Dagobertum regnum Francorum inter diversos fratres varie divisum, et inter filios filiorum confuse et
inequabiliter regnatum erat. Terminus autem regni Francorum erat iam ab Yspania usque Pannoniam, habens in
uno fine Aquitaniam, ex alio autem capite ducatum Baguarie, qui protenditur usque Ungariam.
Aquitaniam quidem in occidente, Baguariam in oriente habebat rex Francorum. Dagobertus itaque unicus rex
Francorum leges Baguaris dedit. Qui dum, patre suo Glothario adhuc vivente, cum Saxonibus bellum inisset, ab eis
graviter est vulneratus. Unde postulato et accepto a patre auxilio, iterum cum Saxonibus pugna congreditur. Quibus
gloriose victis atque fugatis, universam Saxoniam sue dicioni subiecit, omnesque illius gentis masculos, qui gladio Daguberti
statura fuerant longiores, eius imperio legimus tunc fuisse peremptos. Eo tempore beatus Cunibertus
Coloniensis erat episcopus. Eraclius interea a Sergio patriarcha seductus, heresi Euticiana inficitur; insuper fit mathematicus
et astrologus. Tunc per constellationes cognovit, quod homines circumcisi essent eius imperium vastaturi.
Existimans autem homines illiusmodi esse Iudeos, missis ad Dagubertum legatis, omnes Iudeos postulat iussu
regio babtizari. Quod etiam impetravit. Ipse quoque Eraclius de Iudeis sui imperii similiter fecit. Non multo post
Agareni, qui omnes sunt circumcisi, imperium eius invadunt. Qui cito Eraclii missum contra se exercitum perdunt.
Eraclius econtra apertis portis Caspios educit homines sevissimos, quos Alexander Magnus propter eorum immanitatem
super mare Caspium olim conclusit, et cum istis adversus Agarenos imperator bellum instaurare proponit. Angelus
autem Domini eadem nocte, dum mane fuerant pugnaturi, de imperatoris exercitu 52 milia interfecit. Unde
fractus animo imperator, ex dolore fit tumidus et in ydropisim versus, anno imperii 47. emisit spiritum. O iudicia
Dei iustissima! Quia Eraclius per virtutem et signaculum victoriosissime crucis gloriosissime triumfaverat,
postea Dei [et ipsius] crucis oblitus, magis in auguriis quam in divino auxilio confidebat, ab Agarenis, qui
nec inter viros fuerant computandi, meruit infeliciter superari. Cetera de Heraclio et de cruce
atque de Cosdroe versibus exponamus.

Torna all'inizio