Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 57


Tertius filius est nomine Melkafays, id est
grandis, qui tenet terram istam que dicitur
de Iamella cum tota alia prouincia,
que sunt inter munitiones uillas et castra
plus de quadringentis. Quartus filius est
nomine Melkemodan, id est magnus dominus,
qui tenet regnum Doasie cum omni
potentatu suo, que sunt plus de quadringentis
inter ciuitates munitiones et castra.
Quintus filius est nomine Melkisalaphat,
qui regnat et tenet terram et regnum de
Sarco, ubi fuit occisus Abel a Caym fratre
suo, in quo regno sunt octingente inter
ciuitates munitiones et castra plana. Sextus
filius est Machometus, qui tenet regnum
de Baldach, ubi est papa Sarracenorum
Caliphius, qui colitur timetur et
adoratur tamquam Romanus pontifex in
lege eorum, qui non potest uideri nisi
bis in mense, quando cum suis uadit ad
Magometh deum Sarracenorum, et inclinato
capite et oratione facta suo more
Sarracenico, antequam templum exeant,
splendide comedunt et bibunt, et sic coronatus
reuertitur in domum suam cum
gente sua. Iste deus Magometh uisitatur
quotidie et adoratur, sicut uisitatur
et adoratur dominus crucifixus a populo
christiano. In ista ciuitate Baldach est
papa Caliphius; ciuitas ista caput est totius
legis Agarenorum. Septimus filius
est nomine Salaphat. Hic non habet specialem
terram, set semper est cum patre
suo Sephedino. Iste portat uexillum coram
patre suo, quando equitat. Cui unusquisque
fratrum singulis annis pro certo
censu dignitatis sue transmittit mille sarracenatos
et duos dextrarios bene paratos.
Sephedinus quando equitat terram et uisitat
filios suos prephatos, incedit uelato capite
de uno examito rubeo. Cui omnes
filii inclinant quater ad terram, et exeunt
ei obuiam per sex milliaria, et osculato
pede, cum ipse sit super equum, recipit
eos ad osculum et ad manum. Qui cum
unoquoque moratur per triduum, semel
in anno, et sic a primo usque ad septimum

Torna all'inizio