"  Non isperate mai veder lo cielo: 				c.95v.a 
i’ vengo per menarvi all’altra riva 
nelle tenebre etterne, in caldo e ‘n gelo’"  . 
Et subdit: 
"  Caron dimonio, con occhi di bragia 
loro accennando, tucte le racoglie; 
bacte col remo qualunque s’adagia"  . 
Nunc, moraliter exponendo, arbitror Caronem quasi "  cheronem"   
dici a "  chere"   Grece, quod "  salus"   vel "  gaudium"   
Latine interpretatur, et "  on"   "  deus"   sive "  dominus"  ; ergo 
interpretatur deus gaudii et leticie per contrarium. Puto 
enim per Caronem mortem intelligi, que ab amaritudine 
et dolore cum morsu pomi vetiti nomen accepit, licet eciam 
mors, in proprio significato, dici possit deus gaudii 
et leticie, quia mors nichil est melius, prout dixi in eodem 
li. c. …(sic). Hic navi utitur ad trasportandum animas ad 
aliam ripam. Pro navi vita hominum datur intelligi, que 
est, ut navis, et fragilis et caduca. Et, ut monstretur velocitas 
per quam ad mortem currimus, cum scribat Iuvenalis 
in …(sic) Satir. : "  Vivimus et morimur oculi trepidantis in
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |