Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 64


Disertus a disserendo dictus.
Dignorant, signa inponunt, ut fieri solet in pecoribus.
Disertim pro diserte dixerunt antiqui.
Distisum et pertisum dicebant, quod nunc di<s>taesum et
pertaesum.
Delubrum dicebant fustem delibratum, hoc est decorticatum,
quem venerabantur pro deo.
Delicia est tignum, quod a culmine ad tegulas angulares
infimas versus fastigatum collocatur; unde tectum deliciatum
et tegulae deliciares.
Degere antiqui posuerunt pro expectare.
Deteriae porcae, id est macilentae.
Delibare aquam sulco derivare.
Delicare ponebant pro dedicare.
Deliquium solis a delinquendo dictum, quod delinquat in
cursu suo.
Delinquere est praetermittere, quoduon oportet praeteriri;
hinc deliquia et delicta.
Deliquum apud Plautum (Cas. 207) significat minus.
Detudes esse detunsos, deminutos.
Delaniare est discindere et quasi lanam trahere, unde lacinia
et lanius dicitur, qui pecus discindit.
Delapidata lapide strata.
Dextans dicitur, quia assi deest sextaus, quemadmodum duodeviginti
et deunx.
Deluit solvit, a Graeco dialuein.

Torna all'inizio