Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 365


13. Ab istis , id est, a consortio istorum vasorum,
quae facta sunt in contumeliam.
14. Ne quando det . Ne, pro si, vel pro an: quod
etiam in hac significatione praepositum reperitur.
CAP. III.—1. LANFR. Hoc autem scito , etc. Dum
tempus est idoneum, et suscipiunt doctrinam, corrigantur;
non enim hoc semper facient. Et hoc est
quod dicit: Hoc autem scito , etc.
2. AMBROS. Elati . Elati sunt qui jactant se habere
quod non habent.
3. Superbi . Superbi sunt qui magna sapiunt pro
illis quae habere videntur.
4 Blasphemi . Blasphemi, detractores, criminatores,
delatores.
5. Tumidi . Qui magna sapiunt in his quae non
habent.
6. LANFR. Persecutionem . Haec persecutio aliquando
a vitiis, aliquando a daemonibus, nonnunquam ab
hominibus, saepe ab omnibus.
7. Scriptura divinitus . Ostendit quae Scripturae
arcem obtineant auctoritatis, videlicet quae per
spiritum prolatae sunt.
8. AMBROS. Scriptura . Sive doceri conveniat debent

Torna all'inizio