Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 377

Tomus I


nostri corporis lacerati, dissimulata
veteri rebellione rebellium, assumere tantum
negotium non possemus. Desinente
etiam ipsius Italiae supradicta discordia, ad
honorem Dei et Imperii laudabili fine sedanda,
grande producere speramus auxilium
Terrae sanctae, quae velut incolis populosa,
vicina maritimae, glebaeque cultu fructifera,
et in opportunitatibus omnibus se utilem nimium
exhibebit. Ad haec igitur omnia salubriter
procuranda, nostris non indulgere
laboribus, nec parcere sumptibus disponentes,
aestate praesenti personaliter cum nostris principibus
intrare condiximus Lombardiam.
Ad haec considerationum nostrarum assiduos
cogitatus potissime dirigentes, ut eradicata in
Italia haeretica pravitate, jura Imperii reformemus
ibidem: et ut pacem discordiarum schismatibus
fatigatam, et quibuslibet passis injuriam
sine acceptatione qualibet personarum,
justitiae copiam ministremus. Scimus
etenim, veritate testante, quod nihil malignum
adversari poterit, dum justitiae solio praesidemus,
ut ad expiandum inimicorum fidei
peculiare flagitium in partibus transmaninis, de
communi Transmontanorum et Italicorum
consilio, votis communibus unanimiter
aspiremus. Ad quod vestrum praecipue, et
totius Christianae universitatis praesidium nostra

Torna all'inizio