Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 28


In principio veris, cum sensibilia et animata
quelibet ex aeris temperie revirescunt et germinare
incipiunt ex temperantia qualitatum ipsius,
que premortua hiemis presentia videbantur, stabam
in rotundo monticulo iuxta Ravonem inter
arbores florigeras et audiebam iocundissimas
et variabiles phylomenarum voces, sicque
recreabam animam post laborem. Cum autem
sic starem et infra mentis archana plurima revolverem,
ecce virgo in vestitu deaurato circumamicta
varietatibus ex insperato comparuit,
quam natura in omnibus taliter perpoliverat, ut
nulla in ea deformitas compareret; ad modum
siquidem regine preciosam habebat coronam,
regale sceptrum in manu dextra dominabiliter
deferendo. Venerat equidem a finibus terre, ut
singulorum curialitatem et sapientiam scrutaretur.
Hanc intuens facie hilari et iocunda, dixi ut
precipere dignaretur. Illa vero non interrogata
firmiter asseruit se deam esse Venerem, addendo
pariter cur salutationes et delectabilia dictamina
non fecissem, que viderentur ad usum

Torna all'inizio