Proculus de Syriae partibus Romam uenit, cum gloriosa societate
et uera fraternitate, tempore Iustini imperatoris, et Romanam
prouinciam sua predicatione ac miraculis illustrauit, sicut sol fugans
nebulas; Interamnensem uero ciuitatem, ordine et pastorali cura,
Bononia autem, sui pro Christo sanguinis effusione sacrauit.
Hic a uentre matris consecratus Deo, et inter uasa gloriae deputatus,
tempore prefato in crypta Neroniana se conferens, penitentiae
opera peragebat, bis tantum in hebdomada sumens cibum; et
signa et prodigia multa faciens. Quadam die, presentato sibi a
quodam uiro, proprio filio, Hereciano nomine, catenis constricto,
quia pro suis sceleribus a demonio uexabatur, pro eo fundens orationem
Domino, comminatus est demoni, dicens: «Exi ab eo,
damna te, et plasma Dei relinque!». Moxque demon ad eius imperium
foras egressus, dimisit hominem sanum. Mulier, quae ab
infantia propter infirmitatem scabrorum lumen amiserat oculorum,
audiens sanctum Dei pollere signis, uenit ad eum, et lacrymosa uoce
humi prostrata, ait: «Miserere mei, serue Dei, tribue michi
tuis precibus lumen amissum!». Sanctus uero renuens, ait: « Recede
mulier, non est in me ista uirtus». Cumque illa eum adiurans,
in precibus perduraret, uir sanctus rogauit fideles, qui aderant,
ut secum pariter misericordiam Domini implorarent, et ait:
«Domine Deus meus, rex celi et terrae, qui propter nos in mundum
uenisti et humanam carnem de beata Maria uirgine suscepisti,
qui dixisti discipulis tuis: “Quodcumque petieritis, credite, quia accipietis
et fiet uobis”, illumina hanc mulierem, de tua misericordia
confidentem». Et his dictis, signauit oculos eius, et statim uidit.
Tunc relatum est Iustino Imperatori, quod a beato Proculo
idolorum cultura exterminaretur. Qui mox iussit satellitibus, ut
|
|