Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 117


capies originem ad eius gratiam accedendam, cum moris non
est vnumquemque fore licenciatum ad regem accedere nullius
promotione, sine ipsius iussu? Verum est, ait Dimna, quod
dicis; sed scito quod hi qui in camera regis nunc existunt, non
a diebus natalibus moram traxerunt semper, sed solum propter
quamdam eorum dispositionem congruam, fortuna ipsis arridentibus,
eorum statum regis seruitio exaltauerunt. Speroque
cum me ad hoc ordinauero, vt ipsi fecerunt, eadem que
ipsis arrisit fortuna mihi arridebit. Anne putas quod propter
ortum vel elementorum carentiam minus sim dignus fortuna,
qua ipsi sunt beneficiati? Non spero, cum his quibus illi se
patientes exhibuerunt et ego me subijciam, sperans inde quid
boni seu melioris recepturum; cum asserunt sapientes: Sufferentes
angustias estote patientes, et exaltabimini. Inquit
Kelila: Si presenti esses tempore seruitio in regis persistens,
quisnam esset verborum sermonumque vestrorum ordo, quo
te ipsum per alium seu a rege exaltari te iactas quamplurimum?
Responsum dedit Dimna: Cum regis esse suiue moris
habitum perscrutari possem sciremque, et ad ipsum peruenirem,
alloquerer iuxta placitum suum cum verborum
dulcedine, nec essem ei rebellis in aliquo. Et quando proponeret
facere aliquod rectum, commendarem ipsum super hoc,
et ostenderem ei bonum quod in eo esset, et ipsum confortarem
super illo, donec faceret ipsum et adderet circa illam
leticiam. Quando vero caderet in suo proposito aliquod indirectum
de quo esset formidandum, ostenderem ei malum
quod in eo esset cum humilitate lingue et verborum dulcedine.
Et spero, inquam, hec esse magis in me quam in aliis
sociis meis, quoniam vir intelligens et doctus, si vellet perdere
veritatem et manu tenere falsitatem, vtique multotiens posset;
quemadmodum doctus pictor qui pingit figuras in pariete et

Torna all'inizio