Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 106


de novo vix recipit, presertim in casibus illis, ubi aliquid difficultatis occurrit, nisi cum mora
periculum affert et res est tempore peritura. Hinc est, quod remittimus nuntium vestrum, presentium
portitorem, vestre prudentie consulentes, quatenus, si poteritis commode, accedatis ad curiam,
ut organo vive vocis collatione prehabita diligenti eliciantur facilius, que possibilitati videntur amica
et fuerint votiva saluti.

III 23

Si iuste egistis cum monasterio de .., toleramus; si vero iniuste, grave gerimus et indignum. Et quidem
non est virtuose potentie ostentare potentiam contra debiles et imbelles. Unde sic tractetis cum
hiis, qui sunt in monasterio supradicto, quod nulla eis remaneat iusta de vobis materia conquerendi.
Ad hec super curialitate illius, de quo scripsistis, consulimus, ut supersedeatis ad presens, et nos
interim domini pape licentiam expressius exquiremus.

III 24

Super hiis, que vestre littere continebant, faciemus in Domino, quod decebit. Sane continuantes
affectum ad vos, quem ad progenitores vestros habuimus, consulimus bona fide, ut circa ecclesias
regni vestri ad minus illam mansuetudinem observetis, quam felicis recordationis reges Francie
servaverunt. Porro de illorum profectibus excellentia vestra colligere poterit, si expediat a via talium
deviare, et utinam, qui turbare nituntur vos ecclesiis et vobis ecclesias opponendo, ad turbationem
domus regie non intendant. Hec autem scribimus, quia vos diligimus Deo teste.

III 25

Silere proposui, sed interdum silentium solvit amor. Verum tamen paucis utar, cum pauca sufficiant
sapienti, rogans, quatenus ante faciem vestram ponatis strenuos actus clare memorie patris vestri, ut,
sicut estis carne, sitis filius et virtute.

Torna all'inizio