Anno dominice incarnationis MXXV indictione VIIJ, Henricus Alamannorum imperator 
defunctus est, cui successit Churradus qui dux eius fuerat. Eodem anno papa Benedictus 
obiit et successit ei Iohannes frater eius, qui uno eodemque die et laicus fuit et pontifex, 
seditque annos VIIIJ et dies VIIIJ. 
Anno domini MXXVIJ indictione X apud Constantinopolim Constantinus imperator obiit 
et successit ei Romano gener eius una cum eius exure Zoy imperatrice, regnauitque annis V. 
Anno dominice incarnationis MXXX, indictione XIIJ Iohannes princeps Salerni defunctus  
est anno principatus sui LVII, et successit ei Guaymarius filius eius. 
Anno dominice incarnationis MXXXJ, indictione XIIIJ Romano imperator Constantinopolitanus  
mortuus est, et successit ei in imperium Michael qui dicitur Catalactus cum Zoy
  |  
  |