Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 163


Achilles se obtulit inconsulte. Nec enim placet eis se uelle insidiis
fortune subicere ut ab vno milite tot regum et principum pendeat
mors et uita. Sic et Troyani ex eorum parte ne id fiat expresso dissensu
recusant, excepto rege Priamo, cui tali casui se submittere
placet ex eo quod uires Hectoris et potenciam bene nouit, cui facile
nimis erat de vnius tanti militis uictoria gloriari. Sed quia
tantorum consensibus quorum intererat non potuit contraire,
duorum belli dissensum cum ceteris est sequtus. Et sic Hector,
a Grecis obtenta licencia, in Troyam rediit et intrauit in ipsam.
Troilus uero, postquam nouit de sui patris procedere uoluntate de
Briseyda relaxanda et restituenda Grecis, quam multo amoris ardore
diligebat iuueniliter, nimio calore ductus amoris in desideratiua
uirtute ignee uoluptatis multo dolore deprimitur et torquetur funditus,
quasi totus in lacrimis, anxiosis suspiriis, et lamentis. Nec est
qui ex caris eius eum ualeat consolari. Briseyda uero, que Troilum
non minoris amore ardore diligere uidebatur, non minus in uoces
querulas prodiit suos dolores, cum tota sit fluuialibus lacrimis madefacta.
Sic continuis aquosis ymbribus ab oculorum suorum fonte
stillantibus uestes suas, faciem, et pectus aspersit quod eius uestes
tanto erant lacrimarum perfuse liquore vt si prementis alicuius
manibus stringerentur, aquarum multitudinem effunderent in strictura.
Vnguibus etiam suis sua tenerrima ora dilacerat et aureos
crines suos, a lege ligaminis absolutos, a lactea sui capitis cute
diuellit, et dum rigidis vnguibus suas maxillas exarat rubeo colore
pertinctas, lacerata lilia laceratis rosis inmisceri similitudinarie uidebantur.
Que dum queratur de sua separaccione a dilecto suo
Troilo, sepius intermoritur inter brachia eam uolencium sustinere,
dicens se malle mortem appetere quam uita potiri ex quo eam ab
eo separari necesse est a cuius uita sue uite solacia dependebant.
Noctis igitur superueniente calligine, Troilus se contulit ad Briseidam,
eam similibus monens in lacrimis ut a tanto se debeat temperare
dolore. Et dum sic eam solari Troilus anelat, Briseida inter
brachia Troili labitur sepius semiuiua. Quam inter dulcia basia lacrimis
irrorata flebilibus ad uires sui sensus ea nocte reducere
sepius est conatus. Sed diei hora quasi superueniente vicina, Troilus

Torna all'inizio