Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 29


transmitti. Nam dico quod omnes salutationes ille omnibus
conveniant sed oportet dictatorem providum esse atque discretum
in mutando et variando et que mutari debent et variari.
Ego enim non possum dicere omnia quia omnium
consuetudines nescio et scire non possum et si possem dicere
non deberem quia generaret tedium. Sed dico quedam generalia
quibus rationabiliter possumus uti. Consuetudinem vero
sicut dixi, studiosius debes imitari quia, sicut diversi sunt
hominum vultus, ita et mores, et quod unus approbat alter
sepe numero vituperat. Abbas vallombrosianus sic salutat
abbatem claravallensem: " Venerabili patri et domino G.
dei gratia claravallensi abbati et toti eiusdem ecclesie capitulo
frater A. peccator monachus vallombrosiane congregationis
abbas licet indignus " vel " humilis abbas ". Quidam dicunt
quod dicit archimandrita " veram in vero salutari salutem ".
Abbas claravallensis eodem modo salutat vel salutare potest
eum et sic possunt se abbates adinvicem salutare sed consueverunt,
sicut audivi, abbates et viri religiosi dicere sibi adinvicem
" salutem et orationem in domino ". Huiusmodi enim
religiose persone semper nituntur ad humilitatem demonstrandam
et omnes prelatos ecclesiarum premittunt in suis salutationibus
nisi subsunt eis et semper minores omnibus se volunt
demonstrare. Aliquis monachus ita potest salutare abbatem
suum: " Venerabili patri et domino B. dei gratia cenobii
sancti Proculi abbati dignissimo frater I. peccator monachus
promptam in omnibus obedientiam et devotam ".
Et sic possunt plures sibi scribere. Abbatisse sic se salutant:
" Venerabili in Christo matri vel sorori A. dei gratia monasterii

Torna all'inizio