inventioni, scilicet intellectus, et aliud quod respondet iudicio, scilicet sapientia.
Ergo et in donis dirigentibus in vita activa, praeter scientiam quae respondet
iudicio, erit aliud donum quod pertinet ad inventionem, et hoc est
consilium.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod actus consilii non erit in patria. Consilium enim,
secundum Gregorium, contra praecipitationem mentem munit;
et Damascenus dicit 2 lib., quod consilium dubitantis est. Sed
in patria non erit praecipitatio neque dubitatio. Ergo neque consilium.
2. Praeterea, consilium inquisitionem et discursum importat, ut patet per
Philosophum in 3 Ethic. Sed in patria, secundum Augustinum,
non erunt volubiles cogitationes, sed utemur deiformi intellectu ad similitudinem
Angelorum. Ergo in patria non erit consilii actus.
3. Praeterea, eadem ratione esset ibi actus scientiae; nec est dare in quo unus
actus ab alio ibi differat, quia ibi inventio non erit. Ergo non erit ibi actus
consilii.
SED CONTRA, directivum nobilius est executivo. Sed in patria erit aliquis actus
timoris, fortitudinis et pietatis, quae sunt exequentia in vita activa. Ergo multo
fortius erit ibi actus scientiae et consilii quae sunt dirigentia.
Praeterea, sancti in patria erunt Deo similes. Sed in Deo est consilium, Isai. 25, 1:
«Consilium tuum verum fiat», secundum aliam litteram. Ergo et in sanctis erit
consilii actus.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod secundum Philosophum in
3 Ethic., consilium est quaestio de operabilibus a nobis, non tamen de omnibus.
Quae enim determinata sunt qualiter fieri debeant, sicut litterarum figurae,
in dubitationem non veniunt, neque in quaestionem; et ita de eis non est consilium.
Similiter etiam cum finis sit principium movens agentem in omnibus operabilibus,
non est consilium de fine, sicut nec in aliis scientiis est quaestio de principiis
illius scientiae; sed de his quae sunt ad finem, consilium est. In his autem
recte consiliatur quis, si debitum finem praestituat; si media accommoda ad
finem inveniat, ut non faciat mala propter bona; si tempus sit conveniens rebus
agendis, ne per diuturnitatem consilii tempus transeat; et ad hanc rectitudinem
consilii perducit eubulia, ut dicit Philosophus in 6 Ethicor.
|
|