Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 380

Tomus I


devotionem ipsarum Imperialium apicum
scriptura praevenerit, nec nostra praescriptio literarum
merito poterat illis gratiam nostram
exponere, qui eam assequi non nituntur.
Nos enim gratis auspiciis, in festo beati Joannis
Baptistae proximo nunc futuro, Aquilarum
victricia signa movebimus apud Augustam:
subsequenter in festo beati Jacobi
dictam regere Curiam disponentes, illo nobis
viam feliciter ostendente, qui novit prosperum
iter dirigere, ac facere quidquid volet.
Cap. II.
Magister Petrus de Vineis excusat se Imperatori,
super eo quod accusatus fuerat a quibusdam
aemulis suis.
Vobis, non alii [pie Caesar] cedit ad
gloriam et honorem, quod me totiens
redditis per vestras literas gloriosum:
quasi dignus sim, quod de gloria vestra glorificer,
et de prosperis successibus vestris exultem.
Equidem nihil mihi sic optabile posset
afferri, sicut incolumis status, felix processus,
et insignis triumphus ejus, a quo sum,
et sine cujus judicio nihil sum, sub cujus umbra
vivo, magnificor et honoror. Haec inquam
dum me contingunt, nihil ex me mihi

Torna all'inizio