Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1225


Praedicat instanter. Erat eius sermo fidelis
Ardens
ut facula, succendens frigida corda,
Pungens, non palpans, simplex simul atque severus,
Mira virtute penetrans et acutior omni
Ancipiti gladio
durissima corda movebat.
Francisci mentem dilatant gaudia, quando
Quilibet accedens vitiis indicere bellum
Aggreditur; non conditio, fortuna vel aetas
Ulla recusatur, veniens admittitur omnis
Et sine delectu, bonus et malus, altus et imus,
Rusticus et miles, ignobilis et generosus,
Clericus et laicus, rudis et discretus, egenus
Et dives, servus et liber, sanus et aeger;
Affectuque pio Franciscus suscipit omnes.
Eius eos documenta trahunt, exemplaque vitae
Irreprehensibilis verbis adhibentia pondus.
Sed quia propositum solidat discretio sanctum,
Sub tribus Ordinibus conversos colligit omnes.
Unus ab hoc quod poeniteant est Ordo vocatus:
Omnis in hoc sexus et conditio retinetur,
Clericus et laicus, vir, femina, nupta, soluta.
Nec mutare domum quis cogitur: in propria scit
Quas vitae leges teneat, quid ei sit agendum.
Iamque micant signis cultores Ordinis huius,
Ut pateat quanti sit apud Dominum status ille.
Ordinis alterius, qui, virginibus specialis,
Matronas etiam non aspernatur honestas,
Prima fuit virgo sanctissima Clara, nitore
Clarens virtutum, cum signis prodigiorum;
Cuius et Ecclesia iam festa colit veneranda,
Summo Pontifice solemniter instituente.
Tertius excellens alios est Ordo Minorum,
Consiliis evangelicis perfectius haerens;
Sub quo Francisci quamplures castra secuti,
Omnibus abiectis, ferventer summa petebant.

Torna all'inizio