Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 84


V. 14 Nonne hac oratione Constantinus, nisi «extirpatam»
ab eo volumus «humanitatem», si sua sponte
non movebatur, motus fuisset? Quid, si hos audire noluisset,
nonne erant, qui huic facto et oratione adversarentur
et manu? An senatus populusque Romanus
sibi tanta in re nihil agendum putasset? Nonne oratorem,
ut ait Virgilius, «gravem pietate ac meritis» advocasset?
Qui apud Constantinum hanc haberet orationem:
 
«Cesar, si tu tuorum immemor es atque etiam tui, ut
nec filiis hereditatem nec propinquis opes nec amicis
honores nec tibi imperium esse integrum velis, non tamen
Senatus populusque Romanus immemor potest
esse sui iuris sueque dignitatis. Etenim quomodo tibi
tantum permittis de imperio Romano, quod non tuo,
sed nostro sanguine partum est? Tu ne unum corpus in
duas secabis partes et ex uno duo efficies regna, duo
capita, duas voluntates? Et quasi duobus fratribus gladios,
quibus cle hereditate decernant, porriges? Nos civitatibus,
que de hac urbe bene merite sunt, iura civitatis
damus, ut cives Romani sint: tu a nobis dimidium
imperii aufers, ne hanc urbem parentem suam
agnoscat? Et in alveis quidem apium, si duo reges nati
sunt, alterum, qui deterior est, occidimus: tu in alveo
imperii Romani, ubi unus et optimus princeps est, alterum
et hunc deterrimum et non apem, sed fucum
collocandum putas? Prudentiam tuam vehementer desideramus,
imperator, nam quid futurum est, si vel te
vivo vel post tuam mortem aut huic parti, quam alienas,

Torna all'inizio