Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 862


Ad quintum dicendum, quod illa Glossa punctata est a Magistris; unde dicendum,
quod uterque illorum vere ibi apparuit; sed Elias in anima et corpore,
Moyses autem in anima tantum; quae apparere potuit vel per aliquod corpus
assumptum, sicut Angeli apparent, vel quia est potens, maxime Deo ordinante,
facere aliquam in oculis speciem, illum hominem cuius est anima,
repraesentantem.
ARTICULUS 2
Utrum claritas illa fuerit gloriosa
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod claritas illa non fuit gloriosa. Matth. 17 super illud:
«Transfiguratus est» etc. Glossa Bedae dicit: «In corpore mortali
ostendit non immortalitatem, sed claritatem similem futurae immortalitati». Sed
claritas gloriosa est claritas immortalitatis. Ergo illa claritas non fuit gloriosa.
2. Praeterea, idem non potest esse subiectum poenalitatis et gloriae. Sed corpus
Christi erat subiectum poenalitatibus. Ergo non poterat in eo esse claritas gloriosa.
3. Si dicatur, quod claritas illa redundabat ex gloria animae; contra, 2 Corinth. 3,
tanta erat claritas in facie Moysi, quod non poterat inspici nisi velaretur; et
Matth. 1, super illud: «Non cognoscebat eam donec peperit», dicit Glossa:
«Ioseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus Sanctus
repleverat». Sed Maria et Moyses non habebant animam glorificatam. Ergo
non est verum quod illa claritas ex glorificatione animae processit.
4. Praeterea, proprietas corporis gloriosi non solum est claritas, sed etiam agilitas
et impassibilitas et subtilitas. Si igitur claritatem assumpsisset, quae est
gloriosi corporis proprietas, debuisset etiam alias proprietates assumere.
5. Praeterea, claritas gloriosa non videtur ab oculo non glorificato. Sed oculi
Apostolorum, qui viderunt Christi claritatem, non erant glorificati. Ergo illa
claritas non fuit gloriosa.
6. Praeterea, claritas gloriosa non est corpori naturalis. Sed claritas illa fuit
corpori Christi naturalis; quod patet per verba Hilarii superinducta, ubi dicit:
«Si Domini corporis solum ista natura sit ut sua virtute feratur in humidis, et
sistat in liquidis, et extructa transcurrat: quid per naturam humani corporis
carnem ex Spiritu Sancto conceptam iudicamus?»; et Glossa, Matth. 17, dicit:
«Speciem quam habebat per naturam ostendit, non amittens carnem, quam
assumpserat voluntate». Ergo claritas illa non fuit gloriosa.
7. Praeterea, claritas illa non solum fuit in corpore Christi, sed etiam in vestibus
eius, ut patet ex textu Evangelii. Sed in vestimentis non potest esse gloriosa
claritas. Ergo nec in corpore Christi tunc fuit.

Torna all'inizio