mino restitutum. Igitur pro eorum interitu hi, qui cruciabantur,
fidem integram acceperunt ad hoc, ut efficerentur utrique fideles,
et salus temporalis data corporibus acquireret animabus eternam.
23 Sicut et factum est, ut centurio morientem seruum suum reciperet,
et filiam mortuam archisynagogus ad uitam reuersam aspiceret,
et sorores Lazarum, iam sepulturam quatriduanam habentem,
quem lugebant et flebant, uoce Domini suscitatum esse gaudebant.
Sunt et multa alia, quae in Nouis et in Veteribus sacris uoluminibus
ista affirment, et fides alterius subuenisset aliis doceatur, et infidelitas
alterius aliis nocuisset, quae nunc memorare longum est.
Nam et Pharaonis unius hominis infidelitas totam Egyptum cedi
fecit uariis plagis, quoadusque cum suo interiret exercitu, et fides
Moysis preliantibus uictoriam ex hostibus tribuit. Et Iesu Naue
sanctitas populis in dispersione positis plurimum triumphum attribuit.
Quid memorem uiduae credenti ab Helia mortuum unicum
suscitatum, dolenti e feretro redditum a Christo unicum uiduae?
Quid paralyticum a credentibus cum lectulo suo funibus deposi-
|
|