Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 549


et non regi per eam, sic pessimum est regno deferere leges
regias et praecepta legalia, et non regi per regem.
Tertia via ad ostendendum hoc idem, sumitur ex eo quod
ex obedientia regia, et ex observatione legum oritur pax
et tranquillitas civium, et abundantia exteriorum rerum.
Nam (ut supra dicebatur) leges et etiam legislatores, ut
reges et principes coactivam habent potentiam: ut qui
amore honesti per increpationes paternas, et amicorum
non retrahitur ab operibus sceleratis, saltem timore poenae
retrahatur ab illis. Expediens enim fuit regno et civitati
habere aliquem regem vel aliquem principatem,
ne malefici turbarent pacem civium. Intendere enim debet
quilibet legislator, ut corda civium sint tranquilla, et
ut cives vivant pacifice et unanimes. Unde et Philosophu
I Rhet. videtur velle, quod sic se habent legislatores
ad animas, sicut medicina ad corpora. Nam sicut medicus
indentit sedare humores, ne insurgat morbus et bellum
in corpore: sic legislator intendit placate corda, sedare
aimas, ne insurgat rixa et diffensio in regno, aut in civitate.
Inde est ergo quod dicitur primo Reth. quod non tantum
nocet peccare contra praecepta medici, quantum consuescere
non obedire principi. Est enim anima maius bonum
quam corpus, et pax civium et eorum qui sunt in regno
potior est quam aequalitas humorum, vel quam sanitas
corporum. Summo ergo opere studere debet populus, et
omnes habitatores regni circa obedientiam regiam, et
observationem legum: cum ex hoc consurgat tantum bonum, quantum
bona est pax et tranquillitas existentium in regno. Consurgit
etiam ex hoc abundiantia exteriorum rerum. Nam existente
guerra in regno, terrae manent incultae, siunt depraedationes,
oriuntur sterilitates deducuntur habitatores regni ad
inopiam. Si ergo consideretur quantum bonu madvenit es rege,
non solum regibus recte regentibus, sed etiam dato in aliquo
tyrannizarent, studeret populus obedire illis. Nam magis est
tolerabilis aliqualis tyrannis principantis, quam sit malum, quod

Torna all'inizio