legatos mittunt, denuntiantes Mediolani consules velle 
cum ipsis principibus colloquium habere. Et sic utrinque 
fide data invicem, consules Mediolanenses nihil molesti metuentes, 
dum ad prefatos principes veniunt, milites cancellarii 
colloquii statuti et fidei date ignari consulibus occurrentes, 
prope monasterium de Bagnolo eos ceperunt. Milites autem 
Mediolani putantes consules suos proditos fore, post milites 
cancellarii pro consulibus suis recuperandis velociter currunt; 
preliumque inter eos inceptum est. Quibus sic dimicantibus 
predicti lantegravus et dux Boemie ac palatinus 
comes de Reno audientes consules esse captos, quibus fidem 
tribuerant, non modice indignati cancellarium huius rei 
ignarunt, qui adhuc erat in castris, interficere proposuerunt. 
Quod cancellarius audiens ad imperatorem subito proficiscitur, 
que gesta fuerunt ipsi aperiens, et se inscio consules a suis 
militibus captos fuisse asseverat. Imperator itaque predictis 
principibus imperat, ne quid molesti contra canzellarium 
presumant, et cum suis et ducis Frederici de Rotemburgo 
aliorumque principum militibus ad prelium currit, duce Boemie
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |