Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 21


inscrutabilia non sunt ipsi scientie vel rationi. Sed et aliquid possumus
scrutari, quod investigare nequimus. Ut si quis scrutetur utrum astra
sint paria vel non, scrutari quidem ratione illud et scientia possit, quod
inveniri id est investigari non possit. Vel certe in hoc differun ista IIIIor,
quod invisibile oculis, incomprehensibile scientia, inscrutabile ratione,
investigabile intellectu vel contemplatione dicatur. Quidam ergo theologi
laudant, ait, divinitatem non solum invisibilem oculis et incomprehensibilem
scientia, sed etiam inscrutabilem rationi et investigabilem
intellectui vel contemplationi.
Non tamen incommunicabile est universale bonum ulli eorum que sunt.
Sed numquit Deus est universale bonum? Quod universale est, in omnibus
est. Numquit Deus in omnibus est? Et quidem in omnibus creaturis
est, per essentiam, per potentiam, per maiestatem suam, et est bonum
omnis creature, et omnis creatura habet ab eo bonum, nec est bonum
nisi ab eo, et quod ab eo est, bonum est. Est ergo universale bonum
vel quia in omni bono, id est in omni creatura, est, ut universale in suis
contentis, quibus dat vivere esse et moveri; vel quia omne bonum ab
eo est; vel quia ipse omnis creature bonum est et summum bonum.
Quia igitur universale bonum est, et omne universale communicabile
est, igitur et ipsum universale bonum communicabile est, sed “eorum
que sunt” ait. Que sunt, ea que sunt? Nonne omnia sunt? Sed ficticia
et opinabilia non sunt nec simulata. Ydolum enim nichil est in mundo,
nec extra mundum. Quare universale bonum his communicabile non
est.
Sed si omnibus que sunt communicabile est, id est omnibus substantiis
subiectis, quid erit de his quibus sunt ea que sunt, id est de naturis
subiectorum? Dico quod et illis communicabile est. Bona enim sunt,
tam ea quesunt, quam ea quibus sunt, ut spiritus et eius spiritalitas, corpus
et eius corporalitas, homo et humanitas, rationale et rationalitas, album
et albedo, id est quale et qualitas, lineatum et linea, id est quantum et
quantitas. Et sic de omnibus. Hec omnia creavit Deus, et sunt non solum
per se et in se bona, sed et cum omnibus, tam eis que sunt quam eis
quibus sunt, sunt valde bona. Item. Si Deus est communicabile bonum
omnium que sunt, et ipse quidem verius est, numquit Deus est communicabile
bonum sibi ipsi Deo? Videtur michi quia ipse sibi non communicat

Torna all'inizio