Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 251

Tomus I


pontem in quadam strictura Padi,
captis prius super Padum per Ravennates et
Mutinenses fideles nostros, circiter centum
hostium nostrorum navibus, una cum omnibus
armis, victualibus, et omnibus contentis
in eis, non sine magnis laboribus et expensis
fecimus fabricari. Ponte quoque ipso,
fossatis, et propugnaculis, ac strenuis defensionibus
omnibusque necessariis sic munito,
quod nullo poterat hostium ingenio, vel viribus
occupari. Parmenses videntes, per completum
pontem optimeque munitum, per quem
subtrahebatur eis navalis subsidii copia [in
qua diffidebant] maxime spe omni adempta,
quadam [die tanquam] de vita desperati,
in animorum rabiem incidentes, elegerunt
vel per pugnam succumbere, vel favente
eis prosperiori fortuna de nostris manibus
liberari. Ad instantiam quorundam
Parmensium, qui nobiscum Victoriae in specie
fidelium proditorie morabantur. De Parma
enim die tali N. tam milites, quam populares
communiter exeuntes Victoriam, per
insultum circa horam tertiam, locum ipsum
fuerunt aggressi, et antequam nobis ac fidelibus
nostris hujusmodi proditionis ignaris, daretur
ad arma spacium redeundi, totum locum
ipsum, globi ignei undique occuparunt, quibusdam
rebus et vectigalibus nostris datis in

Torna all'inizio