Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 138

libro IV


est totius rei pars potentisima et dimidium qui cepit
habet.
17. (1) IN QUA EPISTOLA SIT EXORDIENDUM VEL NON.
(2) Queritur tamen a quibusdam an debeamus in qualibet
epistola exordiri. Dicimus quod bene licet sed non expedit, quia
nec Romana curia servat hoc nec curia secularis, (3) quia quandoque
propter humilitatem persone recipientis, quandoque
propter simplicitatem materie vel evidentissimam honestatem,
quandoque propter importunitatem scribendi ab exordio est
cessandum. (4) Ubi autem fuerit exordiendum secundum predictam
formam procedere nos oportet.
18. (1) CONTRA EOS QUI VOLUNT PER PROVERBIA EXORDIRI.
(2) Nolumus autem preterire quod quidam incipiunt a proverbiis
loco exordiorum. (3) Quod videtur esse contrarium rationi,
quia proverbia obscuritatem inducunt, per quam nec
attentio nec docilitas nec benivolentia comparatur. (4) Unde
ait Dominus in Evangelio: "Iam non loquar vobis in proverbiis
sed palam". (5) Dico igitur quod proverbia non in principio
sed postea, si oportuerit, sunt ponenda, ut ex his que dicta sunt
luceant et que sunt premissa confirment. (6) Cum itaque
non fuerit exordiendum neque tunc est a proverbio incipiendo,

Torna all'inizio