et prebenda et eorum iuribus omnibus perpetuum
silencium inponentes.
Et ex adverso laudamus arbitramur dicimus et sentenciamus,
eum P dare predicto R 1 marcas bonorum et
legalium sterelinorum, xiii solidis et iiii denariis pro
qualibet marca conputatis, hinc ad festum sancti Michaelis
proxime venturum, pro redempcione inquietacionis et
molestacionis predicte.
De quibus 1 marcis dicto termino persolvendis dictus
P iam dicto R hinc ad tres dies proximo venturos
ydoneam sibi faciet caucionem, idemque R statim — habita
caucione predicta — renunciat omni iuri si quod habet vel
habere sperat vel possit in canonicatu et prebenda predictis
ad sensum advocatorum et sapientum dicti P.
Que omnia et singula hinc inde fieri servari et adimpleri
laudamus dicimus et arbitramur atque mandamus
sub pena in conpromisso contenta, in singulis et pro singulis
capitulis huiusmodi laudi et conpromissi predicti solvenda,
que pena tociens exigi posset quociens in predictis
et predictorum aliquo fuerit contra factum, et reservata
nobis nichilominus potestate declarandi et inpetrandi supra
predictis ubicumque vel quandocumque super ipsis vel eorum
aliquo fuerit oportunum, et etiam semel et pluries
pronunciandi si nobis videbitur expedire, presentibus dictis
partibus et amologantibus et confirmantibus laudum nostrum
seu arbitrium supradictum.
Latum et pronunciatum fuit hoc arbitrium seu dictum
per prefatos arbitros seu arbitratores, presentibus talibus,
anno domini m°. etc.
d. Sentencia diffinitiva lata per iudicem ordinarium
cum taxacione expensarum.
Exorta dudum inter P actorem ex una parte et R de . .
reum ex altera super quibusdam decimis materia questíonis
|
|