Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 264

Liber III


id atque experiri velimus, nihil difficilius inveniemus. Texenda igitur ita nostra oratio est, ut naturalem illum candorem et Romanae linguae simplicitatem, quantum fieri potest, prae se ferat. Quod consequemur, si ea quae in perspicuitate sunt a nobis praecepta, servabimus, ut neque longiores ambitus faciamus neque inter se verba obscure atque ambigue implicemus neque sententias inusitato quodam modo aut impropriis peregrinisque vocabulis inculcemus. Postremo, si ordinem quendam non verbis odo, sed in sententiis quoque singulis et materia universa servabimus. Ordo autem in verbis sic servandus est, ut neque verba suos casus neque substantiva suas adiectiones longe positas disiectasque desiderent et quasi expectent neque inter se ornandi studio dictiones singulae implicentur. Quale esset, si Ciceronianum illud, orationem autem latinam efficies legendis nostris pleniorem, ita implicaremus, orationem autem nostris latinam legendis pleniorem efficies. Videndum etiam est, ne verba ita collocemus, ut alium, quam nos volumus, sensum efficiant. Nam, ne ab eodem exemplo discedamus, si verba commutes, orationem autem pleniorem legendis nostris latinam efficies, sensum omnino alium ac diversum effeceris. Item, si negationes alio atque alio loco posueris,

Torna all'inizio