Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 97


delectationes, quibus reliqua animalia communicant,
ideo intemperati sunt serviles, et bestiales. Bestia enim,
quia deficit intellectu, naturaliter est quid servile. Si ergo
indecens est regem, cuius est aliis dominari, esse bestialem
et servilem: indecens est ipsum esse intemperatum.
Secundo intemperantia est vitium maxime puerile.
Pueri enim, quia usum rationis non habent, non
vivunt ratione sed passione. Ideo maxime videmus eos
sequi delectabilia, et esse insecutores passionum. Unde
Philosophus 3. Ethicorum vim concupiscibilem, secundum
quam habet esse vitium intemperantiae assmilat
puero: quia sicut puer debet regi per paedagogum, sic
vis concupiscibilis est regenda, et regulanda per rationem.
Si ergo indecens est regem esse puerum moribus,
et non sequi rationem, sed passionem: indecens est ipsum
esse intemperatum. Tertio est hoc indecens regi:
quia huiusmodi vitium maxime est turpe, et contemptibile.
Homines enim intemperati quia appetunt vilia
et turpia, ideo, si in principatu sint, maxime contemnuntur:
quia quilibet indignatur regi ab eo quod est intemperatus,
et non sequitur rationem, sed passionem. Quare
si decet personam regiam ostendere se reverendam
et honore dignam, maxime indecens est eam esse intemperatam.
Exemplum autem huius habemus in rege
Sardanapallo, qui cum esset totus muliebris, et deditus
intemperantiae (ut recitat Iustinus Historicus, libro
I. abbreviationis Trogi Pompeii) non exibat extra,
ut haberet colloquia cum baronibus regni sui; sed omnes
collocutiones eius erant in cameris ad mulieres: et
per literas mittebat Baronibus et Ducibus, quid vellet
eos facere. Accidit autem, quod, cum quidam Dux exercitus
diu ei servivisset, et fideliter, rex ille volens complacere
illi Duci, praecepit quod duceretur ad ipsum. Dux
autem ille assuetus rebus bellicis, videns regem suum esse
totum muliebrem et bestialem, statim ipsum habuit in

Torna all'inizio