et perfectionibus repraesentant, unaquaque earum deficiente a perfecta repraesentatione
divinae essentiae. Similitudo autem alicuius rei recepta in vidente
non facit eum videre rem illam, nisi perfecte eam repraesentet; sicut similitudo
coloris in oculo existens, non facit videre lucem perfectam, quia in colore non
est nisi quaedam obumbrata participatio lucis. Et ideo quicumque intellectus
cognosceret Verbum per similitudinem aliquam, non diceretur videre essentiam
Verbi.
Et ita patet quod anima Christi et quaelibet alia anima quae videt Verbum per
essentiam, non videt ipsum mediante aliqua similitudine. Similiter non potest ex
parte luminis in illa visione esse habitus quantum ad effectum lucis intellectualis,
cuius est intelligibilia facere in actu: quia res immateriales secundum se
sunt intelligibiles in actu: sed oportet quod sit ibi quantum ad alium effectum,
qui est perficere intellectum possibilem ad cognoscendum; quod in nobis
faciunt species illuminatae lumine intellectus agentis. Sed quia illa visio excedit
omnem facultatem naturae creatae, ideo ad illam visionem non sufficit lumen
naturae, sed oportet ut superaddatur lumen gloriae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non eadem est unio qua unitur Verbum animae
Christi in persona, et qua unitur ei ut visibile videnti: quia unitur corpori
in persona, non tamen videtur a corpore. Et ideo licet in unione illa qua unitur
anima Verbo in persona, non cadat aliquod medium; non tamen oportet quod in
visione non cadat aliquod medium: non quidem dico medium sicut in quo videtur,
ut speculum vel species; sed sicut sub quo videtur, sicut lumen.
Ad secundum dicendum, quod habitus scientiae non tantum consistit in speciebus,
sed etiam in lumine, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod illud lumen non est quid subsistens, ut possit uniri
Verbo, quasi cognoscens Verbo; sed est illud quo assimilatur anima Verbo formaliter,
ut possit in visionem Verbi; sicut in gratia est similitudo quaedam animae
ad Deum; et haec est nobilior anima secundum quid, et non simpliciter, ut dictum est.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod illud in quo aliquid videtur, est ratio
cognoscendi illud quod in eo videtur. Ratio autem cognoscendi est forma rei
inquantum est cognita, quia per eam fit cognitio in actu: unde sicut ex materia
et forma est unum esse; ita ratio cognoscendi et res cognita sunt unum cognitum:
et propter hoc utriusque, inquantum huiusmodi, est una cognitio secundum
habitum et secundum actum: et ita non est alius habitus quo cognoscitur
Verbum et ea quae in Verbo videntur; sicut nec alius habitus quo cognoscitur
medium demonstrationis et conclusio, secundum quod medium ad conclusionem
ordinatur.
|
|