adest tempus, quo morbis mortalibus medicina possit  
infundi. 
24. AUGUST. (lib. I  Contra advers. Legis et Proph .,  
c. 14, tom. VI).  Eum qui non noverat . Noverat enim  
per sapientiam, non noverat per experientiam. 
25. AUGUST. (lib.  Ench. ad Laurent ., cap. 41, t. III).  
 Pro nobis peccatum fecit . Hoc est, sacrificium pro  
peccatis, per quod reconciliari valeremus. Ipse est  
ergo peccatum, ut nos justitia, nec nostra, sed Dei:  
nec in nobis, sed in Deo, sicut ipse fuit peccatum,  
non suum, sed nostrum, nec in se, sed in nobis  
constitutum. Similitudinem carnis peccati, in qua  
crucifixus est, demonstravit. Haec est illa justitia  
Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos ab eo facti. 
26. LANFR.  Peccatum fecit . Ordo: Deus Pater  
Christum peccatum, id est, hostiam pro peccato, ut 
nos efficeremur justificati in ipso, id est, in fide Jesu  
Christi. 
CAP. VI.—1. LANFR.  Gratiam Dei . Gratiam Dei  
vocat remissionem peccatorum; quam in vacuum  
recipit, quisquis se in bonis operibus postea non  
exercet. 
2.  Ait enim . In Isaia sic loquitur:  In tempore  
 placito exaudivi te; et in die salutis auxiliatus sum  
 tui.  
3.  Tempore accepto , etc. Diceret quis: Est tunc  
aliquid gratia Dei? Est, quia exaudire Domini tempore  
accepto, et adjuvare est. Et hoc probat ab  
effectu, quia exaudit et adjuvat. Item hoc ab auctoritate:  
ipse enim dixit, Tempore accepto, etc. 
4. AMBROS.  Nemini dantes . Vigilantia sua omnem  
amputat offensionem, ne ministerium ejus vituperetur;  
vituperaretur enim, si quae doceret, operibus  
non compleret.
  |  
  |