Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 150

libro IV


extremo, (6) adeo quod, si narratio non precedat, petitio tunc ingitur vice narrationis et si conclusio non <sequatur>, conclusionis oicium ipsa gerit, propter finalem causam quam hec coniunctio 'quatinus' vel alia denotat adiunctiva. Finalis enim causa rei conclusio reputatur.
41. (1)DE NATURA CONCLUSIONIS.
(2) Conclusio non ita sumitur ut in oratione rethorica: ibi enim dicitur conclusio artificiosus terminus orationis breviter colligens supradicta; hic autem est conclusio terminus epistole quid sequatur ex petitione declarans, (3) ut si post petitionem superioris epistole, quam de beneficio postulando posuimus, taliter concludatur: 'Quod si feceritis, ille vobis retribuet qui pro pauperibus est in celo piissimus retributor'; (4) vel si taliter ille concludat qui desiderat conventari: 'S; enim vestre benedictionis manum michi nunc ad plenum dignabimini aperire, manipulos plenos cum exultatione reiran de labore' (5) Ostendit enim conclusio quid boni vel mali proveniat si postulata implerii <contigerit> vel contemni.
42.(1)DE SPECIEBUS CONCLUSIONUM.
(2) Conclusionum autem quedam est affirmativa, quedam negativa, quedam condictionalis. Quod per exempla facile demostratur,

Torna all'inizio