INCIPIT TRACTATUS DE PECCATO USURE FRATRIS REMIGII
FLORENTINI ORDINIS FRATRUM PREDICATORUM.
C. I << Peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipient equalia >> , Lc.
VI. Dominus salvator noster qui << venit in hunc mundum peccatores salvos
facere >>, ut dicitur Tm. I. In verbo proposito, si de fenore proprie
dicto exponatur circa homines mundanos, tria tangit horrenda, scilicet
mundanorum perversum statum quia peccatores peccatoribus ; secundo, eorum
perversum actuam, quia fenerantur ; tertio eorundem perversum fructum,
quia ut recipiant equalia: et ita omnia sunt in eis perversa, scilicet
primum, medium et finis, ac per hoc omnia recte rationi horrenda.
Circa primum notandum quod status perversitatem tangit quantum
ad duplex genus hominum mundanorum; primo quantum ad principales
agentes, quia peccatores; secundo quantum ad coagentes, sive consentientes,
quia peccatoribus. Ubi attendendum est quod peccator et peccans, proprie
loquendo, differunt sicut cursor et currens, sicut cantor et canens et universaliter
sicut nomen verbale et participium. Peccans enim dicitur ab actu,
sed peccator dicitur ab habitu, unde nullus est peccans proprie, nisi vigilans,
sed peccator et dormiens dici potest; ergo status hominis significatur
in nomine peccatoris, quantum ad modum significandi, scilicet per modum
habitus. Habitus enim est difficile mobilis, ut philosophus dicit, set actus
transit; unde habitus, eo ipso quod stabilis est, statuam quendam habituati
designat; set perversitas status designatur in eodem vocabulo peccatoris
quantum ad rem significatam. Peccatum enim nichil aliud est quam quedam
perversitas sive obliquitas, iuxta illud Dt. XXXII << Generatio prava
atque perversa >> et cetera et Prov. II << Letantur cum male fecerint et
exultant in rebus pessimis, quorum vie perverse >> ; et philosophus dicit in
II Phisic. << Peccatum fit etiam in hiis que sunt secundum artem; scripsit
enim non recte gramaticus et peccavit medicus non recta potatione >>
quia scilicet scriptum non concordavit regule artis gramatice et potatio
regule artis medicine. Sicut etiam in quaternorum lineis linea perversa est
et obliqua que non concordat regule corporali de ligno vel ferro vel alia
materia: et similiter contingit in lignis quando discordant a regula signi
|
|