et ipsa die capta est, et cum septem galeis et duabus navibus et cum aliis multis navibus, 
combusta est, et prorsus expoliata est. Eadem vero die Trani capta est. Secunda quidem 
die, Nonas Augusti, Pugerule castrum, Rivello, Scala et Scalella Maiori et Minori, divina 
favente clementia, civitates in montibus posite, capte sunt. Tertia vero die, septimo Idus 
Augusti, Pisanorum pars obsedebat Fractas, castrum Rivelli cum edificiis, gattis. Rogerius, 
Sicilie rex, cum septem milia militum et sexaginta galeis et gattis et navibus cum multitudine 
peditum Salerni permanentes, civitates captas succurrere non audente. Interea hec 
regis expeditio montes ascendens, Pisanos castrum obsidentes devicit, et in fugam usque ad 
mare convertit, et ex eis quingentos nonaginta sex retinuit, in festivitate videlicet Sancti 
Sixti. Post hec Pisani bellum prestolati sunt per dies XX et tres, in quibus Isclam Maiorem 
regis Insulam devastaverunt. Sic Pisas reversi sunt sexto Idus Sept. 
A.D. MCXXXVII. Grecum imperatoris Constantinopolis nuntii, qui Pisis miserunt CC 
de palatio paliis et unum auro textum mirabile, qui altari dedicavit duo auri et argenti 
turibula pretiosissima, Soffredi filio nocte ab ecclesia Sancte Marie cum sagittariis furtim 
abstulerit, quem ad Vurnum in Garfagnana transportavit, quartodecimo kal. Decembris. Pisani 
eum cum honore recuperant; de quibus Lucenses cum omnibus eorum amicis valde 
contristati sunt.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |