Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 48


84 Non sequor Stoicorum doctrinam, qui virum
bonum nimis arctis circumscribunt spatiis. Hunc assumamus,
qui minimis vitiis urgetur, qui bonus extimetur
ab reliquis. Regem istum constitue et bono, ut
aiebas, publico vacantem agentemque omnia, que boni 5
principis officium requirit: felix dicetur, ea scilicet felicitate
qua secundus fortune cursus appellatur. Verumtamen
ego felicem cum - quod non fortuna, sed
animus prestet necesse est - nulla ratione nominabo.
Animum enim quietum, liberum felicitar sequitur et 10
omni perturbatione vacuum. At vero principes tot curis,
vigiliis, molestiis, anxietatibus, solicitudinibus, angoribus
distrahuntur, ut lacer animus ac fessus, nihil
quietis percipiens, nullam in se admittat felicitatem.
85 Illa ipsa, quam vulgo felicitatem opinantur, infelix 15
est. Nihil - inquit Seneca - infelicius est eo, cui
nihil unquam evenit adversi. Et, alio in loco, magne
felicitatis tutelam, ut nihil de futuro timeatur, esse solicitam
scribit moleque sua premi. Quid quod eiusmodi
felicitas tenebris quibusdam nos obfundit caliginemque 20
menti obicit, qua veri vivendi atque ex recta
ratione iudicandi facultate privamur? Num ea parva infelicitas
esse videtur? Adice quod principes boni –
etiam de his enim loquimur - maximo omnium bono
et quod belve etiam appetant, vivendi libertate, privantur. 25
Hac quidem re sola carent, cum cetera bona
circumfluere videantur. Et qui dominati se putant,
sunt omnium servi: que res parum distat ab infelicitate.
86 In libro De animi tranquillitate Seneca: magna
servitus est - inquit - magna fortuna. Non somnum 30
extendere in partem dici licet, non a rerum tumulto in

Torna all'inizio