Iacobus de Dinanto: Ars Aregandi

Pag 128


(23.) Nunc absoluta difficillima parte artis concionatorie, inuentione
uidelicet et eius partibus, que sunt VI, que sunt etiam partes orationis
concionatorie, nunc de secunda parte principali tocius artis, dispositione
uidelicet, pertractemus.
Et sciendum est quod dispositio in dicendis duplex consideratur.
Est enim una dispositio que ex artis institutione proficiscitur, et illa
est que seruat ordinem trium parcium predictarum, uidelicet quod concionatur
per inuentionem sciat exordiri, narrare, diuidere, confirmare,
confutare, demum concludere.
Secunda <est> que ad casum temporis accomodatur, quando uidelicet
concionator non potest predictum ordinem obseruare. Nam dictum est
quod in turpi causa et in aliis duobus casibus concionator debet uti principio.
Aliquando non potest uti insinuatione, et tunc incipere debet a
narratione. Aliquando uero, cum narratio uerisimilitudinem non habet,
tunc incipiendum est a confirmatione, idest ab aliqua firma ratione. Sed
in firmis rationibus nota ordinem ualde cautum. Nam concionator inprimis
firmissimam ponere debet rationem, similiter et in fine: in principio,
quoniam animus auditoris exspectat qua ratione dictum confirmari
debeat; in fine similiter, et id quod postremo dicitur facile memorie commendatur;
in medio uero, mediocres et minus utiles ad dicendum, que si
per se dicerentur infirme uiderentur, quod patet in exemplo sub oculis
posito. Nam instructio militum in preliis modo supradicto per boni
ducis industriam ordinatur. Nam in prima acie uel cheria, que dicitur
fronteria, fortissimi milites preponuntur; similiter et in fine que dicitur
retroguardia; in medio uero persone minoris probitatis communiter collocantur.
/*
(24.) Pronunciatio dividitur in figuram uocis et corporis motum; et
primo, de figura uocis, que sic describitur.
Figura uocis est ea que suum quemdam possidet habitum oratione et
industria comparatum. Ea diuiditur in tres partes: magnitudinem, firmitudinem,
mollitudinem.
Firmitudinem maxime comparat natura, non nichil adauget et maxime
conseruat excercitatio declamationis; magnitudinem uocis maxime
comparat natura, non nichil adauget, sed maxime cura conseruat; mollitudinem
uocis, hoc est ut eam retorquere in dicendo pro nostro commodo
possimus, maxime facit excercitatio declamationis.

Torna all'inizio